Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 27

Precedente Successiva

Caput XIII.
Mundum esse animal mortale, et qid extra ipsum
esse queat.

~ Vult Aristoteles extra mundum non reperiri plenum locum
nec vacuum, nec tempus, nec motum, sed nihil: Imo
Alexander pluresque illius asseclae contendunt, non posse
Deum extra mundum quippiam producere; primamque
sphaeram non esse in loco, quoniam non habet quo ambiatur, at semper
in se circumvolvi, et communis videtur esse sententia, mundum
non moveri motu recto: Quamvis Democritus et Epic. infinitos
mundos extra nostrum systema extare doceant. Nos autem minime
credimus Dei potentiam hoc in parvo globo exhaustam esse, terminatamve,
licet Copernico longe maioris quantitatis, quam caeteris
appareat: Sed foris alia Entia posse existere, Deumque posse infinitos,
multiformesque creare mundos. At num sint, quis sciat, nisi revelet,
Deus? Qui intus et foris esse creditur, non sicut in loco sed sicut
infinitum Ens, principiumque, cui omne innititur Ens. Corpus tamen
Iesu fatemur esse super omnes coelos, ubi Legislatores ponunt felicitatem,
et Pythagoras Entia divina. Argumentum Stoicorum ,
quod si quis ab extrema sphaera iacularetur lanceam foras, convincit
aliquid ibi esse et non nihil. Si enim abiret lancea, spatium ibi est: sin
minus, a renitente corpore impediatur, oportet. Nihilum autem non
est ibi, ut aiunt. Tunc enim Sphaera nihili esset infinita, et nihilum erit
circulare, sicut Sphaera cui adiacet, Ergo ens est. Nec cogitatione assequi
possumus esse nihil neque in mente, neque extra mentem, neque
in Deo, neque extra Deum. Ens enim finitum esset, et Deus finitus,
cui adest non ens. Profecto si ignis usquequaque infinitus esset, non
extaret Tellus eius contraria nec res alia sibi dissimilis: Ergo si Deus
infinitum Ens est, non ens non est, neque fuit unquam. Sed Deus ex
nihilo dicitur fecisse mundum, quoniam ex nulla materia praeexistente,
nullaque ex forma creavit eum, sed ex sui esse foecunditate per simplicem
emanationem ad hoc esse illum tulit. Qua de re satis, cum in
Metaph. luculenter hanc doctrinam tractavimus. Dicam tamen impossibile
scitu esse; num recto moveatur motu mundus. Nam qui intra
navem sub tecto fertur, non percipit motum eius, et in IV. libris,
quos de re Astronomica scripsi contra Arist. et Telesium et Ptolemaeum
et Copernicum , diligenter hoc Cortesio discipulo indicavi,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche